| |
|
ESSAY
¶¬) تو? >>|o)
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis pretium
quotus arroget annus. scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos veteresque referri debet an inter vilis atque novos? Excludat
iurgia finis, Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno, inter quos referendus erit?
Veteresne poetas, an quos et praesens et postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense brevi vel
toto est iunior anno. Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
paulatim vello unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis
acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil
nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapines et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt, leviter
curare videtur, quo promissa cadant et somnia Pythagorea. Naevius in manibus
non est et mentibus haeret paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema.
ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis
Accius alti, dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar
Siculi properare Epicharmi, vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro spectat Roma potens; habet hos
numeratque poetas ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat. Si veteres ita miratur laudatque
poetas, ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat. Si quaedam nimis
antique, si peraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit
et mecum facit et Iova iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum
mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri pulchraque et exactis
minimum distantia miror. Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
si versus paulo concinnior unus et alter, iniuste totum ducit venditque
poema.
eabbreaumut ipsolum
|